Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
seculum approbamus, ratificamus, et praesentis scripti Patrocinio confirmamus; sane super electione seu praefectione Plebani eiusdem Ecclesiae, de caetero facienda pari voluntate, et consensu eisdem Comiti Iacobo Iudici ? Iuratis et CivibLis annuimus, dedimus, et concessiinus nostrumqLie adhibuimus consensum: Quod Iudex, Iurati et Cives Posoniensesj qLii pro tempore fuerint, vacante eadem Plebania, in eadem Ecclesia tanqLiam Patroni eligant, et eligere debeant, in perpetLiuin Sacerdotem, seu Plebanum unum discretum et idoneum, ex Canonicis nostri Collegii, et extra non, ad eorLim curam animarum, ac eLindem electum Domino Praeposito, qui pro tempore fuerit, ad confirmandum praesentare, qui electus, et confirmatus ipsum Dominum PraepositLim recognoscere debebit tanqLiam SLium ordinarium et Praeposituin , ipsiusque mandatis et iurisdictioni in Spiritualibus, et temporalibus obedire, nec ei in aliquo contrariari, pLiblice vel oculte, SLiosque Concanonicos in licitis et honestis venerari, atqLie in divinis officiis, et CLiris Animarum solicitus sit, et esse teneatur; si vero negligens, et insufficiens, aut in aliquibLis excedere inuenietur, quae Canonicis sanctionibus obviarent, ipse Dominus Praeposilus de Consilio nostro, et Consensu ludicis, luratorum et Civium, ac Parochianorum Ecclesiae praedictae, eundem PlebanLim sine strepitu, et absque figura Iudicii priuandi, et deponendi plenam, et liberam habeat facultatem. Coeterum Plebanus singulis annis perpetuo de prouentibus, oblalionibus, obuensionibus, etreditibus universis maioribus nobis Capitulo solvere tenebitur, et dare quinquaginta pensas Denariorum Viennensium anti-