Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
quorum; partem in oetavis Pentecostes, et partem Octavis 00. Sanctorum; hac poena interposita, quod si aliquem terminum obmiserit, donec satisfecerit, carere debebit Commodo oblationum quae usque ad plenam satisfactionem ad manus Capituli simpliciter devolventur} nihilominus in festo Sancti Saluatoris Confratribus suis Capitulo dare debet competens prandium et honestum, debet etiam in eodem Festo et in Nativitate Domini D. Praepositum iuxta Exigentiam possibilitatis suae muneribus diligenter honorare. Item inter praedictos Comitem Iacobum Iudicem, luratos et Cives ac nos Concanonicos, extitit ordinatum, quod per quemcunque, vel quoscunque ultimae voluntates seu Testamenta fuerint facta, vel legata; duae Personae, unus Concanonicus, et CJnus a Iudice, Iuratis et Ciuibus ad hoc deputati, una cum Plebano, seu eius Yicario debeant interesse, vt sciatur, quid Ecclesiae, quid Canonicis, et quid Plebano detur, vel legetur, a quibus Ecclesia super eisdem testamentis debita ratio fiet requirenda, de quibus videlicet testamentis decima pars accedere debebit Ecclesiae nostrae praedictae custodi; extitit etiam ordinatum, quod Missa Beatae Yirginis Mariae secundum ordinationem felicis recordationis Ludomerii olim Archiepiscopi Strigoniensis, cum agris iuxta viilam in Samot situatis per eundem Dominum Ludomerium ad ipsam Missam legatis devote et concessis, nec non cum decima parte Tributi nostri in Posonio et inChallo per felicis recordationis Dominum Thomam Strigoniensem Archiepiscopum datis, et concessis, per custodem Ecclesiae praedictae, seu eius Yicarium quotidie solenniter celebretur. Praeterea