Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

tini in Posonio Collegiala , Strigoniensis Dioece­sis, Ioannis Lonyut, Magister Tyboldus, Tbomas Ruffus, Magister Iuanka, Magister Paulus, et Mi­cbael, et Magister Stephanus Canonici ac Capitu­lum Ecclesiae Posoniensis praedictae Salutem et sinceram in Domino charitatem. Ne diuturnitate temporum ea, quae inter contrahentes aguntur, obliuionis defectui subiacerent, discretio hominum vola contrahentium scripturis adinvenit commen­dari. Ad universorum igitur notitiam harum serie Lilterarum volumus pervenire, quod cum pridein inter nos ab una parte, et discretos viros Comitem Iacobum Iudicem, Iuratos, et Ciues Posonienses universos, parte ex altera super electione, seu Praefectione Plebani, curam animarum gerentis, in Ecclesia Sancti Saluatoris, alias Sancti Martini in Posonio praedicta, ac super electione in Per­sonam Martini, filii Nicolai Canonici nostri, nuper per dictos Iudicem, Cives, et Iuratos ad eandem Ecclesiam facta f materia quaestionis non modica verteretur, ac diutius fuerit ventilata: Nos atten­dentes Damna et Scandala, ac Iacturas, quae ex huiusmodi controversia, nobis et Ecclesiae praedi­ctae possent exoriri, considerato Sincero affectu Comitis Iacobi Iudicis Iuratorumque et ceterorum Civium Civitatis praedictae, quo ad nostrum, et ipsius Ecclesiae Structurae aspiravere profectum, diligenti Deliberatione praehabita, ex vnamini Consilio propter bonum pacis, et amoris concor­diam, electionem in persona dicti Martini Con­fratris nostri per praedictos Comitem lacobum Iu­dicem , Turatos et Cives factam , ac Confirmalio­nem Domini Martini praepositi Semikensis, tunc Vicarii, in Praepositura eiusdem Ecclesiae ex inde

Next

/
Thumbnails
Contents