Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
\t idem Convcs Michael praesente testimonio Capituli Yaradiensis, Aegidioque Plebano de Zalhmar, ac Capellano consortis Domini Steph^ni regis, mediatoreque Pristaldo , Comite Dyonisio, filio Merchi, ipsam terrarn Panyla in quindena Beati Martini , in tres partes diuisissent, curn ouinibus vtilitatibus , et pertinencys suis , ex quibus ante dictus Benedictus, filius Tumpa, a superiori parle fluuiorum Titia ac Zarnos duas partes interris, in stagno Tuur vocato , et in syluis elegisset pacifice, et quiete, a parte veroaltera praedictorum fluuiorum partem tertiam inferiorem praefatus Comes Michael, tam in terris, quam etiain in stagno Thuur, seu syluis obtinuisset pacifica tranquillitate permanere. Ita tamen, quod terras recitatas non luniculo mensurasset, sed communi voluntate, partein melioris terrae cum minori quaiititate, deteriorem vero cum maiori amplitudine diuisisset; et et simul de syluis; hoc inserto , quod duo stagna, Nemeth et Korniche vocata , quae essent in terris saepedicti Michaelis, ex quibus duas parles assumpsisset Benedictus, tertiam vero partem memoratus Michael habuisset pro rato et firmo. Quarum quidem metae terrarum ab Aegidio Plebano deZathmar, et Dyonisio Pristaldo antedictis essent dislinctae et limitatae. Quarum quidem litterarum priuilegialium tenoribus auditis, praedicti Nobiles de Kallou , adhuc memoratorum eorum assertionem allegantes, et dictum Petrum de ipsorum cognatione non esse, et de eorum possessionibus ratione lineae cognationis eidem aliquam portionem prouenire non debere asserentes , idem Petrus praemissam suam assertionem comprobare voIens, dictis etiam Nobilibus de KaIlou,id acceptan-