Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

\ dielatem possessionum Bodolo , Semyen , Keer , Fiilep, Bogus, secunda Semyen, Beyr, Vasaros Kallou, Totli Kallou haberetur; Yus, VaralJya, alio nomine Tura, Gjouran, Ozlar, Luk, Napkur, et Beltek, nuucupatarum , ac aliorum lo­corum , vilJarum desertarum , per formam diuisio­nis aquireret ab eisdem. Ouo audito praedicti Pe­trus , Nicolaus, et Michael, filii Ladislai, pro se personaliter, pro praedicto vero Thoma dictoVbul idem Petrus, frater suus , cum procuratorys litte­ris regalibus, item dicti filii Simonis, similiter per­sonaliter, ac Magisterloannes, filius Petri de Cha­hul, pro Ladislao, filio dicti Thomae de Bjry; qui ibidem personaliter adstando, dictumque Tlio­mam, patrem suum, in captiuitate Comitis Pauli, Iudicis Curiae regiae, quod omnibus est manife­stum , esse asserendo , eidem Magistro Ioanni su­am commisit responsionem , et causam exequi su­pra dictam: item praelibati filii Iwan, ac filii Stephani, personaliter exsurgentes , in contrarium responderunt eo modo: quod praedictus Petruscum ipsis ab„ vno auo egressus non esset, et ipsorum cognatus non existeret, nec in vna foret possessio­naria diuisione cum eisdem, ex eoque de praeliba­tis possessionibus nulla porcio, seu diuisio de iure proueniret eidem. Quo percepto praeuilegiales Magistri Baas, quondam Iudicis Curiae regiae , sub anno Domini MCCLXIV. emanatas, nobis demon­strauerit, inter cetera continentes; quod causa, quae versa fuisset inter Benedictum, filium Tumpa, super diuisione terrae Panyla , ex vna parte, Comi­tem vero Michaelem, filium Ybul, ex altera ; ex permissione dicli Iudicis curiae regiae, partibus eciam volentibus ad talem diuisionem deuenissent, 55 *

Next

/
Thumbnails
Contents