Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
regali 11011 fiat aliqualis; vobis etiam tribus Iuratis dc Cassa illis, quos ipsi Plebanus et Iudex 110minabunt, praecipimus, vt cum ipsis Plebano et Iudice vestris, ad praemissa exequenda et terminanda ire debeatis. Vobis autem ciuibus et hospitibus predictarum ciuitatum firmiter iniungimus, vt ordinationem praescriptorum hominum nostrorum, Plebani, Iudicis, et trium Iuratorum acceptare debeatis. Datum Budae in festo Matthaei Apostoli et Euangelistae. Anno Domini M. CCC. XLVII. Nos igitur Vestrae Excellentiae obedire cupientes, vt tenemur, talem inter praedictas ciuitates de solutione regali, videlicet centum et quinquaginta marcarum argenti, vna cum praedictis hominibus vestris, videlicet Domino Nicolao, Plebano de Sumugy, et Georgio, filio Hectoris, Iuuene aulae vestrae, fecimus ordinationem, videlicet; quod isti de Epperies quinquaginta quatuor marcas dare tenebunlur, de Scybinio vero quadraginta tres marcas soluere debent, et si etiam fortassis aliquis Dominorum super ipsas ciuitates ex parte regiae Excellentiae descensum habuerit, ex tunc quaelibet ciuitas secundum aestimationem prioris ordinationis sumptus et expensas persoluat, et si etiam fortassis vestra regia Excellentia ab ipsis aliquam summam pecuniae vltra veram collectam petierit, ex tunc similiter etiam, quaelibet ciuitas secundum aestimationem prioris ordinationis pecuniam petitam persoluat. Datum in Cassa, Sabbatho proximo post festum omnium Sanctorum anno supradicto. Nos igitur praemissam moderationem debitorum et collectarum eorumdem factam iuxta continentiam praemissarum litterarum inter ipsos accep-