Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
tamus, eteandem superius in tenore praedictarum litterarum explicato, quemadmodum praetactae litterae praefatorum Nicolai Plebani, Iudicis, et luratorum dictae ciuitatis Crssensis rite et legititime emanatae existunt, eisdem ciuibus et hospitibus nostris esse volumus, et committimus praesentium serie mediante. Datum Budae in festo Beati Nicolai confessoris. Anno Domini M. CCC. XLVII." Ex autographo. Signatum : Relatio Matthae Noiario. CCLXXIII. jln. Ch. 1347. Idem Ludouicus Ciues ac hospites de Sa~ rus , Eperies , ac Szebinium in iuribus Scepusiensium conseruat. Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae, fidelibus suis Nicolao, dicto Chartkk, Comiti Camerarum nostrarum de Smulnich, et Telkybania, nunc constituto, et aliis in futurum constituendis, nec non officialibus eorumdem, quibus praesentes ostenduntur, salutem et gratiam. Noueritis, quod ciues et hospites nostri de Sarus, Eperjes et Scebjn exhibuerunt nobis priuilegium quondam excellentissimi Principis, Domini Karoli, illustris regis Hungariae, piae memoriae, Genitoris nostri, in quo expressius continetur, quod iidem ciues et hospites de Sarus, Eperies et de Scebyn eandem libertatis praerogatiuam habent, qua libertate ciues et hospites de terra Scepsiensi gaudent, et fruuntur. Cum igitur nos ynum quemque in suo iure conseruare teneamur, volumus et fidelitati vestrae firmiter et districte praecipiendo mandamus, quatenus dictos ciues et hospites nostros de Sarus, Eperies et de Scebyn contra eorum liber-