Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

uium de eademCassa, tarn debitum, quam para­tum obsequium, cum fidei constantia, ad quaeuis sui beneplacita et mandata. Litteras Yestrae re­giae Excellentiae honore, quo decuit, recepimus in haec verba : L u d o u i c u s, Dei gratia, Rex Hungariae, fidelibus suis honorabili et discreto viro Domino Plebano de Cassa, et Alberto Iudici de eadem Cassa, saiutem et gratiam. Quia tres ciuitates nostrae Epperies, Sarus et Scyben voca­tae ,non sunt coaequales in facultate, et ob hoc ad debitum regale illa ciuitas, quae maioris est facuhatis, plus soluere potest, quam illa, quae minoris est facultatis, sicut etiam contentio inter ciues et hospites ipsarum ciuitatum super hoc iam est orta: Nos igitur volentes ordinationem fieri inter ipsas ciuitates, sicut conueniens est et op­portunum, comissimus, \t vos Plebane et Iudex assumtis vobiscum tribus iuratis eiusdem ciuitatis Cassa, et vna cum Nicolao Plebano de Sumugy Capellano nostro, et Magistro Georgio, filio He­ctoris, militeaulae nostrae, hominibus nostris, va­datis personaliter in ipsas ciuitates, seu liberas villas, et videatis facultates, paupertates, et quan­titatem ciuium et hospitum eorumdem; et hoc viso cum eisdem hominibus nostris ordinetis de­bitum regale persolui per ipsos ita, quod quaeli­bet ipsarum ciuitatum soluat secundum suam fa­cullatein; videlicet ad quamlibet ciuitatem tan­tum de ipso debito regali imponetur, quantum videbitis iustum; et postmodum quaelibet earum tantum persoluat, quantum modo per praedictos homines nostros, et vos super eam imponetur; nihilominus tamen volumus, vt propter islam di­uisionem defalcatio et diminulio de debito nostro

Next

/
Thumbnails
Contents