Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

CCLXXII. An» C/i. 1347. Idem Ludouicus debitum regale 150. mar­carum inter Ciues de Eperies, Cibinio ac Sdros ex aequo diuidi iubet. Nos Ludouicus, Dei gratia, Ilex Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentium, si­gnificamus, quibus expedit, vniuersis: quod cum inter ciues et liospites nostros de Epperies, de Sarus, etdeScjben, de immoderatiua dispositione debitorum seu collectarum eorumden contentio exorta extitisset, et hinc nostras et Dominae re­ginae, Genitricis nostrae charissimae aures quae­rimonialiter propulsantes, nos prout ex officio assumti nostri regiminis nostrae Maiestati incura­bit, volentes debita eorumdem et collectas pro fa­cultate dictarum ciuitatum nostrarum moderare; fidelibus nostris Nicolao Plebano de Cassa, et Al­berto Iudici de eadem litteris nostris, annulari sigillo nostro consignatis, in hac parte dedissemus in mandatis; tandem Corardus Iudex, et Thomas Iuratus de Fpperies, Gwebul Iudex, et Herman Iuratus de Seeben, ac Iacobus Iudex de Sarus, suis et vice ac nominibus totius vniuersitatis di­ctorum fidelium, ciuium et hospitum nostrorum de Eperies, de Sarus, et de Sceben, nostram et eiusdem Dominae reginae Genitricis nostrae prae­sentiam adeuntes, litteras dictorum fidelium Ni­colai, Plebani de Cassa, Alberti Iudicis, Iurato­rum, 'et vniuersitatis dictae ciuitatis Cassa exhi­buerunt nostrae rescriptas Maiestati, in haec ver­ba: Excellentissimo Principi Ludouico, Dei gra­tia illustri Regi Hungariae, Domino ipsorura na­turali, fideles sui Nicolaus, Plebarius de Cassa, nec non Albertus Iudex, Iurati ac vniuersitas ci-

Next

/
Thumbnails
Contents