Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
potiori, qui a primaeuis pueritiae suae temporibus in domo regiae celsitudinis, sicut aetatis, sic virtutum meruerant recipere incrementa, et quodammodo per gradus gratuitae donationis conscendentes, pro coronae regalis honore se variis exponere periculorum generibus nullatenus formidarunt. Considerantes itaque inter virtuosos virtute eximia , et constantium numero potissima constantia Magnificum virum Stephanum Wayuodam Transyluanum et Comitem de Szonuk , virum vtique nobilem, refulgere; nimirum cum nostrae incelabilis sinceritatis suae impressio quodam sigillari stigmate se offerat,et exponat; cogimur non immeritoMagnificis ipsius gestis recensitis, quae diuersis necessitatibus vrgentibus, proregno et regali corona exercuit, ad perpetuam gestorum memoriam, ne successiue obscuretur rubigine temporis, ipsius seruitia enarrare. Et licet prolixum esset eadem prae multitudine per singula recitare, vt tamen ea, nec aemula liuiditas, nec liuida aemulatio celare posset, per nos lion celentur, qui sicut ad vindidictam malorum, sic ad laudem bonorum regium. diadema noscimur diuinitus assecuti, seruitia ipsius, quae praesentibus paulo inferius annotantur, exprimi iussimus nominatim. Primo si quidem Serenissimus Dominus Princeps Andreas, inclytus rex dictorum Ierusalem , et Sieiliae regnorum, germanus frater noster dulcissimus, adolescens innocens, agnus immaculatus, Deo et Sanctae Ecclesiae deuotus, hominibus gratiosus et placidus, ac multis virtutibus refulgens, per acerbae morlis excidium per occultos proditores ausu nefario, et detestabili, Dei et hominum timore postposito, in 51 *