Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ipso regno Siciliae , in ciuitate Auersae, quae po­tius fuisset subuersa, extitisset immolatus, et ne­quiter iugulatus ; Nos 'anti regis, fratris nostri crudelissima morte , quae medullam cordis nostri, dira passione amarissime laeerabat, condolentes, sententia de throno Dei prodeunte, et virtute Al­tissimi , rectum iudicium operante, ad eius regis fratris nostri iniuriam visibiliter vindicandam, as­sumptis nobiscum ipso Stephano YVayuoda, et alys regni nostri Baronibus, et militibus, versus Ita­liam feliciter accessimus, et quosdam in praemis­sa interemptione fratris nostri culpabiles ex certa informatione repertos, poena debita condemnando, remeauimus in regnum nostrum Vngariae memo­ratum. Denique , quia propter dictum nostrum de dicto regno nostro Siciliae discessum, Iohanna et Lodouico de Tarento, marito eiusdem , Capita­libus inimicis nostris , cum eorum gentis multitu­dine ipsum regnum nostrum Siciliae inuadentibus, satagentibusque nonnullis, aliis nostri sacri diade­matis inimicis, nec non proditoribus et rebellibus Sacrae regiae Maiestatis nostrae, ipsum regnum no­strum diuersimode extiterat lacessitum, quam plu­ribus ipsius regni Magnatibus et Ciuitatibus a fide nostra, in contemptum regii honoris nostri et co­ronae contumeliam segregatis ; ideo volentes, et ex animo cupientes huic miserabili regno nostro Sici­liae de remedio prouidere oportuno, ne per ipsos nostros capitales inimicos et rebelles, regnique no­stri praedatores, fidelcs nostri opprimantur, prae­fatum virum Magnificum Stephanum Waywodam Transiluanum consiliarium, et familiarem nostrum dilectum, qui glorioso Principi, Genitori nostro charissimo, sceptra regiminis dicti regni Hungariae

Next

/
Thumbnails
Contents