Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

ne vel extra congregationem praesumatis, et si qui aliquid actionis in praemissis habuerint, in nostra curia, iudiciario ordine coram nobis, item Pala­tino vel Iudice curiae nostrae prosequantur, vt exigit ordo iuris; in quavidelicet nostra curia, nos vel idem Palatinus aut Iudex curiae nostrae ex parte dicti Domini Nicolai Bani et successorum in praedictis possessionibus ipsius, quibuslibet quae­rulantibus iustitiae exhibebimus complementum. Secus, sicut nos grauiter oflendere pertimescitis, facere nullatenus praesumatis. Datum Budae in Dominica proxima post festum Petri et Pauli Apo­stolorum. Anno Domini MCCCXLYII. Ex originali archiui Cameralis. Collect. Kaprinai Tom» III* sub B. p. 76. seqq. Fuit hic Nicolaus Stephani , sub annum 1282. Sclauoniae Bani, qui castrum Also Lindua excitauit, vel instaurauit filius, ideo Banfi dictus, quam etiam appellationem ad filios ac posteros transmisit. CCLXXI. An. Ch. 1350. Idem Ludouicits insignia Stephani Vajuo­dae tum domi , cum in Sicilia parta merita donatis castris inter Drauum et Muram , ab Austriis redetn­tis , remuneratur. Ludouicus, Dei gratia, Vngariae, Ierusalem, Siciiiae, Dalmatiae , Croatiae, Bamae , Seruiae , Lodomeriae, Galliciae, Cumaniae, Bulgariaeque Rex, Princeps Saiernitanus, et honoris montis S. Angeli Dominus. Vniuersis Christi fideiibus, praesentibus pariter et futuris, praesentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ob­tutus regii consideratio speculatiua, prouidae de­liberalionis statera pensat merita singuiorum, ilios praecipue tenetur attollere fauoris regy praemio

Next

/
Thumbnails
Contents