Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
res dimembrati, lethali vulnere extiterunt sauciati. Praeterea cum nos personaliter ante ciuitatem Iadrensem quoddam Castelium Strigach dictum, quod per Venetenses detinebatur , obsidentes expugnare cum nostro exercitu voluissemus, idem Doininus Nicolaus Banus audacter dimicans duo lethalia vulnera nobis intuentibus in se recipiens, plures ex suis ibidem exstiterunt interfecli. In aliqualem igitur recompensationem praedictarum fidelitatum suarum, et aliarum multarum , quae per singula longum esset enarrare, et scribere toediosum, hanc sibi gratiam specialem in filios filiorum perpetuo duximus faciendam, vt nullus ludicum et iustitiariorum regni nostri ipsum et suos haeredes ac vniuersas possessiones et tenutas ad duo castra sua Lendua et Nympthi vocata pertinentes et spectantes, in aliquibus causis et causarum articulis quospiam alias tam in congregatione, quam extra congregationem in prouinciis et Comitatibus extra curiam nostram habitis, praeterquam in nostra curia possit et valeat iudicare, praesentium auctoritate ipsum in filios filiorum, ac praedictas possessiones et tenutas ad dicta duo castra sua pertinentes, a iudicio et iurisdictione quorumlibet iudicum et iustitiariorum extraneorum, perpetuo eximentes. Super quo vobis Palatino , Comitibus, Castellanis Nobilibus, et aliis quibusuis Iudicibus et iustitiarys regni nostri nunc pro tempore constitutis, edicto regio firmo firmius damus in praeceptis, quatenus praedictum Dominicum Nicolaum Banum, ac tenutas et possessiones eiusdem, ad dicta duo castra sua pertinentes, in nullis iuris, et causarum articuiis iudicare, vel vero astare iudicio vestro compellere extra nostram curiam, in congregatio31