Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
I. sinno Christi 1342. Ludouici , liegis llungariae , genealologia , ac coronatio. iStephanus Rex quartus, felicis Belae quarti filius, liabuit filias tres , ex quibus vna vocabatur Maria, quae fuit tradita in consortem Carolo claudo, filio Caroli magni Siciliae regis, ex qua ipse rex habuit filios quinque: Primogenitus fuit Dux Carolus'Martellus , qui debebat succedere Patri stio in regno SiciJiae ; secundus fuit Sanctus Ludouicus, Episcopus Tholosanus; tertius fuit rex Robertus, quartus fuit Pliilippus. Praedictus autem Dux Carolus Martellus habuit filium Carulum regem Hungariae, qui fuit coronatus anno MCCC. et regnauit annis quadraginta duobus , obiit autem Anno Domini MCCCXLII. die decima octaua mensis Iulii; cuius corpus reconditum est Albae in Ecclesia maiori. Iste rex multas diuersitates fuit passus a principio sui regiminis per annos quam plures a Tyrannis sui regni fidelibus, et tandem factus fuit potens et in pace vitam finiuit relictis filiis tribus : Duce scilicet Ludouico, postea rege, qui et successit; Andrea ? facto rege Siciliae, Stephano Dalmatiae, Sclauoniae et Croaliae Duce. Qui Stephanus obiit in vigilia beati Laurentii, Anno Domini Millesimo tercentesimo, quinquagesimo quarto, die exercitu moto contra Rascianos. Nunc autem feliciter regnat Dominus Ludouicus rex, de quo