Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

supra ; qtii potenlior factus fuit Patre suo, et sub­iugauit Dalmatiam, et Croatiam, a medio Ca­renarii, vsque ad fines Duratii. Hic coronatus post obiturn Patris sui die sexta, scilicet Anno Do­mini MCCCXLII." E libello Statutorum Ecclesiae Varad. Anno 1374. con­fecto. In hoc edendo me praeuenerunt Legum Ecclesia­sticarum C. Ignatii Battyan Tomi II. et III. editores ; de­bito minus accurati. In hoc et iam documento habent: Stephano Dalmatiae , S a 1 o m o n e Duee, pro Sclauoniae. Tom. 111. p. 223. II. A. Ch. 1342. Ludouicus R. H. ad matrimonium cum Margaretha , Caroli Marchionis Morauiae filia , post annos quatuor consummandum se obligat. Nos Lodovicus, Dei gratia, rex Hungarie, memorie commendantes tenore presencium signifi­camus, quibus expedit vniuersis: Quod licet iuxta continenciam litterarum quondam Excellentissimi Principis , Dornini Karoli, illustris regis Ilungarici, genitoris nostri karissimi, felicis memorie, acsere­nissime domine Elizabeth, eadern gracia regine Hungarie, genitricis nostre, nunc dei clementia superstitis, anno Domini Millesimo tercentesimo trigesimo octauo, in Dominica inuocauit, emana­tarum, ac iuxta seriem similem litterarum excel­lentis Principis, Domini Karoli,eadem gracia Do­mini Iohannis, illustris regis Bohemie, Primogeniti, Marchionis Morauie, primarum, in eadem Domi­nica inuocauit f sub suo, et duorum Baronum et consiliariorum suorum, videlicet Thymonis de Col­tych , et Wylhelmi de Lonstein, ac secundarum in Dominica Letare, similiter sub suo, et Magnifice Principisse, Domine Blance, consortis sue, sigil-

Next

/
Thumbnails
Contents