Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
caciter adimplente^ quod nos deuotionem Vestram exinde commendare merito valeamus : alioquin sententiam, quam ipse nuncius praedictus rite tulerit in rebelles, super quo plenam tenore praesentium ex authoritate Apostolica concedimus facultatem, ratam habebimus, et faciemus authore Domino vsque ad satisfactionem condignam inuiolabiliter obseruari, non obstantibus, si vobis vel vestrum alicui, aut aliquibus, vel quibusuis alys seu locis vel ordinibus communiter vel diuisim , a sede sit indultum praedicta, quod nuneys sedis eiusdem procurationem aliquam exhibere , vel in ea contribuere, nisi ad vos declinauerint, non teneamini, et ad id compeUi, aut quod interdici, suspendi vel excommunicari non possitis, per litteras Apostolicas non facientes plenam et expressam, ac de verbo ad vcrbum de indulto huiusmodi mentionem, et quibuslibet priuilegys et indulgentys quibuscunque locis, personis, vel ordinibus sub quacunque forma, vel expressione verborum ab eadem sede concessis, de quibus, quorumque totis tenoribus in nostris litteris mentio sit habenda, et per quae praesentis nostri mandati effectus valeat quomodolibet impediri. Datum Auennione secunda Nonis Decembris , Pontificatus nostri anno IV. Origin. in archiuo Primatiali. Ilcuenesi Tomo LXI. sub R. pa^. 357-8. CCXXVIII. An. Ch. 1346. Franciscus Tergestinus 6'. A. nuncius ab A. Episcopo Strigon. 216. aureos , praeter expensas, sibi pendendos imponik. Franciscus miseratione Diuina Episcopus Tergestinus, Apostolicae Sedis nuncius reuerendo in