Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
Chrislo Palri, ac Domino Domino, Dei gratia Archiepiscopo Strigoniensi, ac Venerabilibus ac discretis viris Vicariis, officialibus, Sigilliferis, Procuratoribus , seu receptoribus eiusdem Domini Arehiepiscopi, et cuilibet eorumdem in solidum salutem in Domino, et mandatis nostris, imo verius Apostolicis,firmiter obedire. LitterasSanctissimi Patris, et Domini nostri Domini Clementis, Diuina Prouidentia Papae Vl-i eius vera bulla plumbea more Romanae Curiae in [fiJo Canabis bulJatas, non vitiatas, non in aliqua sui parte suspectas, sed omnivitio et suspicione carentes, nos recepisse noueritis inhaec verba : C 1 e m en s( videprius) Quarum igitur auctoritate litterarum nos Dominum Archiepiscopum requirimus, et rogamus, vobis vero Vicariis, ofiicialiJjus, sigilliferis , Procuratoribus, seu receptoribus supra dictis, et cuiJibet vestrum distincte praecipiendo mandamus vt pro expensis nostris, et familiae nostrae necessariis, viginti septem dierum, quilius eundo ad dictas partes pro dictorum negociorum expeditione fuimus et erimus in Dioecesi Strigoniensi praedicta , ducentos et sedecim fiorenos auri, vna cum expensis inde factis et faciendis per WilJielmum de Issem , notarium nostrum, praesentium exhibitorem , quas expensas ad sexaginta denarios viennenses taxamus, proquolibet die sibi persoluendos, per vos intra tres dies post diem praesentationis, seu notificationis praesentium vobis factae, immedietate sequentes, quorum vnum proprimo, vnum pro secundo, et reliquum pro tertio peremtorio, ac monitione canonica praefigimus, et vestrum cuilibet assignamus vbicunque fuerimus per vnum de vestris fidelibus nuncjs transmittere procuretis; aliquin vos De-