Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

legatum, qui se festinanter praeparat, el disponit ad regnum proficisci praedictum, quam per prae­fatum Comitem ac alios et alias, sicut melius fieri poterit, ministrandam adhibere operosae solicitu­dinis diligentiam faciemus, et super his, quae tui dictorumque natorum tuorum et domus praedictae regiae incrementa commodi respicient et honoris, reperiemur, quantum cum Deo fieri poterit, pro­pitii et benigni. Datum Auhiione XIV. kaJ. Augu­sti anno V." Ibid. Ast Guilelmus Card. contra loannam inquisitu­rus tam illiberaliter exceptus est, vt re infecta JBene­uentum discesserit. Katona Histor. Crit. T. IX. p. 480. CCIX. An. Ch. 1346. Idem Clemens Synodi Puson. sub Gentili. S. A. L. celebratcie constitutiones pro Lubucensi E­piscopo Poloniae conjirmat. Petitio pro parte Ven. fratris nostri Apatzo­nis, Episcopi Lucensis, nobis exhibita, contine­bat, quod duduin bonae inemoriae Gentilis, tit. S. Martini in montibus presb. Cardinalis in regno Vngariae, ac prouincia Poloniae, infra quam Ec­clesia Lubucen. exsistit, ac quibuscunque aliis ter­ris, eidem regno adiacentibus, auctoritate Sedis apost. plenae legationis fungens officio, in conci­lio videlicet per eum apud Posonium, Strigonien. dioecesis, constitutum in dicto regno Y rngariae, celebrato, nonnullae constitutiones pro libertate ac vtilitate Ecclesiarum, ac earum Praelatorum, et aliarum personarum Ecclesiasticarum , infra fi­nes legationis suae considentium edidit vtiles ac sa­lubres, inhibitiones, prohibitiones, decreti inter­positiones, excomraunicationis, suspensionis et in-

Next

/
Thumbnails
Contents