Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

terdicti sententias", et nonnulias poenas alias conti­nentes,prout in litteris praefati Cardinalis indeconfe­ctis, ipsius sigillo munitis continetur. Quare pro parte dicti Episcopi nobis extitit humiliter supplicatum, \t capitu'a praedicta, et omnia in eis contenta, quum praefatae literae timeantur vetustate consum­mi, fulcire apostolico munimine dignaremur. Nos igitur Ecclesias, et earum praelatos , ac personas ecclesiasticas praedictas in suis libertatibus et vti­litatibus, quantum cum Deo possumus, confouere volentes, illa auctoritate Apostolica et certa scien­tia confirmamus. — Datum Auinione IV. Non. Se­ptemb. Pontificat. nostri Anno V. Apud Pe^rfi Con. P. I. p. 143. CCX. An. Ch. 1346. Idem Clemens Ecclesiae Quinque Ecclesi­ensi, diu vacanti, Nicolaum Jlenrici , Canonicum Quinque-Ecclesiensem , ac Capellanum suum praejicit m Clemens Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Di­lecto filio Nicolao Henrici, Electo Quinque-Ec­clesiensi, salutem et apostolicam benedictionem. Sedula nos pastoralis ofFicii cura sollicitat, vt circa statum Ecclesiarum vacantium attente consideratio­nis intuitum dirigentes operose sollicitudinis stu- ­dium impendamus, vt vitatis dispendiis, que so­lent illis ex vacatione diutina prouenire, praefi­ciamus ipsis personas ydoneas, et viros prouidos deputemus, per quorum circumspeclam pruden­tiam et solertiam studiosam spiritualibus et tempo­ralibus, diuina fauente clementia, proficiant incre­mentis. Dudum siquidem bone memorie Ladislao Episcopo Quinque-Ecclesien. regimini Ecci. prae­sidente, nos intendentes eidem Ecclesie, cum il­lam quouis modo vacare contingeret, de persona

Next

/
Thumbnails
Contents