Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

stram , et eiusdem Ecclesiae reputemus agi princi­paliter in hac parte, V"en. fratrem nostrum Ilde­brandum Episcopum Paduanum specialiter, vt or­dinetur , quod tuae curae ac custodiae tradatur dictus puer, vel alias taliter ordinetur de ipso , quod cuiuscunque periculosae suspicionis tollatur materia, duximus destinandum; intendentes ea, quae super bis quomodolibet fecerit, Excellentiae tuae absque morae dispendio nunciare, ac vlteri­us, iuxta tuae prouisionis consilium ordinare — — Non cflnittimus rescribendum, quod quamuis regnum Siciliae de directo Dominio nostro et Ec­clesiae Piomanae praedictae sit, et omnes regni­colae sub nostra et eiusdem Ecclesiae generali protectione consistant; tamen dictus Andreas Rex sub alia protectione nostra speciali nequaquam ex­titit interfectus; immo, sicut alias scripsimus, pro conseruatione vitae suae ac augmento honoris et status sui , tam mitteudo ad partes illas ven. fra­trem nostrum Guilelmum , Episcopum Carnoten­sem , quam alias duximus , adhibita diligcntia , quam potuimus , laborandum Nec sanguis eius innocuus propter nostram et ecclesiae negligenti­am r sicut praemissum est, remanebit inultus; qLium simus et fuerinnis parati, iustitiae debitum, prout ad nos pertinet, exsequi, nec nobis a Deo vel hominibus poterit imputari. Rogamus itaqLic sere­nitatem tuam regiam, et in Domino attentius ex­hortamur, quatemis super praedictis, et aliis di­uinis, et eiusdem Sedis beneplacitis te conformans, huiusmodi responsiones nostras benigne recipias et mature; certum de nobis et sede praedicta fidu­ciam habitura , quod circa iustitiam de praedictis sceleribus, et eorum patratoribus tam per dictum

Next

/
Thumbnails
Contents