Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
stat, pro quo nobis et Ecclesiae Romanae fidelitatem, et homagium ligium praestitit, et inuestituram eius a nobis recepit, prout praedecessorum suorum tempore existit ordinatum, nondum de dicto scelere conuicta sit, aut confessa, nec iudicialiter dicto regno priuata, vel quod dictum regnum perdiderit, declaratum, et ob hoc nondum sit certum , praedictum regnum ad nos et Roraanam Ecclesiam ob causam huiusmodi vel alias deuolutum ; videat et prudenter attendat, quaesumiiSj regia Celsitudo, quomodo id, quod ipsa regina, tanquam domina possidet , et quod adhuc nostrum esse non apparet, nec ad raanurn nostram et Romanae Ecclesiae peruenisse , possimus libi concedere; et in hoc cura alterius iniuria et laesione iustitiae complacere. In hoc autem fiduciam le volumus habere, quod, si dictara reginam de nece praedicta culpabilem reperiri, et ob hoc regnum ipsum ad nos deuolui contingatj super quibus et aliis supra dictis, si vias aliquas aperias , iustitia et ratione suffultas, eas, quantum cum Deo et iustitia fieri poterit, fauorabiliter admittemus ; ad te enim, et germanum tuum praedictum, directe de doino Siciliae procedentes, specialem et paternain considerationera habere intendimus, et inter alios , tara ex causa praedicta, quam in consolationis deflebilis vicem, fauorem apostolicum sine alterius praeiudicio exhibere. — — Porro super dispensatione matrimonii dictae reginae, super qua nihil tibi scripsisse reperimus, pro qua non fienda deuotius supplicasti, rescribimus: quod licet pro obtinenda dispensatione praedicta multoties, et a multis magnae auctoritatis viris nobis fuerit supplicatuin, attarnen supplicationem huius21 " /