Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
modi noluimus exaudire; nee ad concedendum dispensationem huiusmodi intendimus properare ; nec ad ipsam faciendam procedere; nisi iustae et rationabiles causae suaserint, quae ad concedendam dispensationem praedictam mouere merito debeant seruitutis Aposlolicae puritatem. Illud nempe non omittimus, quod miraii non debes, fili amantissime, neque nobis aliquid imputare, si negocium coronationis Andreae, fratris tui praedicti non per annoSj vt scribis, sed per menses aliquos est dilata. — Scis enim, quod negocium de se erat arduum, insolitum, et non clare sub iuris regulis limitatura, propter quod, vtrum de iure hoc posset fieii, multi magnae auctoritatis viri probabiliter dubitabant, asserentes, quod coronatio niagis ex gratia, quam iustitia dependebat; et super ordinandis cautelis, quae in coronatione adhiberi debebant, non modica fuit altercatio, prout negocy qualitas exigebat. Et ideo tum ex iis, tum etiam, quia ambassiatores tui super prouisione coronationis vias varias tetigerunt, quae deliberationem habuerunt necessario prorogarej cum etiam propter diuersa negocia, ad sedem Apostolicam confluentia, quae intermitti totaliter non decebat, negocium coronationis praedictae aliquamdiu extitit necessario prorogatum. Denique, fili carissime, mirari cogimur , quod Celsitudo regia dilectum filiura nostrum Talayrandum, titulo S. Petri ad vincula presbiterum Cardinalein de scelerata nece germani tui conscium litterarum praedictarum serie descripsisti. Licet enim ipse in negocio dicti regni Siciliae pro nepotibus suis interdum institerit, eorum iustitiara allegando, et pro eorum prouisione, sine iuris alterius praeiudicio, pure 111