Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
CLVJI. j4n. Ch. 1345. ldeni Clemens Ecclesiae Quinque - Ecclesiensi quoque | indulgentias largitur. Clemens Episeopus , Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis, vniuersis Cliristi fidelibus, presentes litleras inspecturis, salutem et apostolicam benedictionem. Splendor paterne glorie etc. usque adiuuatur. Cupientes igitur, vt Ecclesia Quinq. Eccl. que, sicut fertur, multocies combusta est per tirannos, persecutiones, ac propter hoc in priuilegiis indulgencialibus, et aliis vtilitatibus magna dispendia passa est, congruis honoribus frequentetur, et vt Christi fideles eo lubentius causa deuotionis confluant ad eandem, quo vberioris inibi dono celestis gratie conspexerint se refectos, de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli jApostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis , qui in Cena Domini, et dedicationis eiusdem Ecclesie, ac in principali eorundem Apostolorum Petri et Pauli festiuitatibus Ecclesiam ipsam deuote visitauerint, annuatiin centum dies de iniunctis eis penitentiis, singulis videlicet earundem festiuitatum diebus Ecclesiamipsam visitauerint, vtprefertur, misericorditer reJaxamus. Datum Auinione VII. Idus Octobris. Pontificatus nostri anno IV. " Ibidem pag. 304. CLVIII. Au. Ch. 1345. Idem Clemens pro necessitatibus belli coritra Turcas decimam omnium prouentuum Ecclesiasticorum per triennium in Hungaria reseruat. Clemens Episcopus, Seruus Seruorum Dei, Venerabilibus Fratribus A. Episcopo Strigo-