Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
spicua eosdem improuisos, \li sperabat, oppriineret. De quibus siquidem Stepliano niliil cognitum fuerat, pridie memoratum Yalentinum Nagy necessaria ex causa vna cum legione sua ad certum locura expeditura facit: qui erga Ducis sui iussa praeuento sole ad terminum festinat: mane autem facto visa ignotae multitudinis propinguitate qualis illa sit, quidque velit, Steplianus cognoscit; et extemplo congruas facit dispositiones, exposilaque male pugnaturis periculi certitudine : summa virlute confligendum decernit, quod factum, et maxima rebellium strage continuatum etiam. Sed cum tanta esset rebdllium multitudo, in plurima distincta agmina, quolibet eorum nostrorum numerum adaequante, fessis nouos et nouos submittuntj neque aliud superat iam nostris tot recentium surrogatione defessis, quam vt ad locum tutioremalias vicinum se recipiendo, superlibera dimissione capitulationem facerent. Interea rumor ad Yalentinum Nagy, nondum nimis elougatum defertur rei, et sibi etiam imminentis periculi certitudo denunciatur ; qui quantum grauioris armaturae ratio patiebatur, citatis festinat equis, auxilium periclitantibus, et iam propinquus legionem suam in aciem redigit, et primo aduentus sui momento rebelles validissima aggreditur manu, et ingentem in sola etiam persona liostium numerum fundens impetum eorum retundit, retrahere eos cogit. Resonat interea totus exercitus noster clamore: E I e rkezett a' segitseg; itt van Balint, itt, ilt} quo non solum audito, sed viso etiam, quid eius praesentia iam etiam effecerit, ii quoque, qui prius resignando pugnandi animo de fuga meditabantur, resumpta audacia eo ferocius stringunt