Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
arma in hoslem ; qui aduertens eliam magnum et quidem fortissimorum perdidisse numerum , vniuersalem euasurus stragem, campum nostris relinquendum statuit. Atcum Valentinus Nagy summum iam fecisset progressum, potiorem hostium partem a tergo relinquens ceteris commilitonibus caedendam^ ipse cum catafractis suis reseruata hostium agmina pro succursu aggreditur, eaque perrumpit, conterit, et in fugam, cum ceteris hostibus conuertit ? tamdem vero tum primariis, tum . sequioribus magno numero captis, nostri finera conflictui imponunt, digna factis poena captos mulctando. Vnde secutum, vt diuina taliter prouidente bonitate plenariam nostri ibidem regiminis securitatem, exercitum nostrum dicti Valentini Nagy aduentu , nominisque eius proclamatione Balint itt suscitatum, et ad pristinam pugnandi generositatem , tanto triumpho claram, reuocatum esse , dignum omnino visum est in tanti actus memoriam, perpetuamque laudem nomen hoc Balint-itt a toto exercilu nostro proclamatum loco prislini cognominis Nag y eidem imponere, atque conferre, ea etiam accedente ratione: si quidem iam communis sortis homines etiam adeo vulgariter ceperint se hoc nomine Nagy compellari facere, vt breui antiqua haec familia, de Deo Ilungariaque, ' et Christianitate optime merita, nullam penitus distinctionem , existimationemque, quin potius vilipendium sit expertura. Proinde dictum cognomdh Nagy abolendo, ipsum cognomen Balintitt praefato Valentino Nagy, ipsiusque haeredibus, et posteris vtriusque sexus, vna cum libero Baronatu, ac oinni eius dignitate, reputatione, et praerogatiua, quibus ceteri etiam in regnis, ditionibusque 110-