Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

mcmoralarn lerrae particulam populis de S. Ladis­iao relinquant liberum et saluam, eo quod dicti populi ijisam rite et rationabiliter emptionis tilu­lo compararunt, eosdem in suo iure et libertale, quam liabuerunt temporibusa primaeuis, misericor­diter conseruantes , pro quo sortietur mercedem ab Altissimo copiosam, et a nostra paruitate gra­tiarum vberes actiones." Wagner An. Scep. P. I. 208, LXXVIII. Au. Ch. 1343. Ducatus Venetorum Dalmatia ac paftia Croatiae dominium sibi arrogat. In Christi etc. MCCCXLIII. indictione XII. dic quarta mensis Octobris — intra illustrem et Magnificum DD. Andream Dandulo, D. gr. Vene­torum , Dalmatiae, atque Crotiae inclytum Du­cem, dominum quartae partis et dimidiae totius Imperii Romaniae — cx parte vna, et egregium, et potentem virum Dominum Neliptium, Tinnini­cnsem Comitem , ex altera, concordia inita— Pri­mo quidem promisit idem Dominus Neliptius Co­mes pro se et eius nepote Comite Constantino, et omnibus eoruin gentibus et sequacibus — quod habebit, tenebit, obseruabit bonam, puram et in­tegram pacem, cum communi et hominibus Sibe­nici, fidelibus dicti Ducalis Dominii, et cum omni­bus aliis ciuitatibus, terris et locis, et earum ci­uibtts , et lidelibus Sclauoniae, subiectis ducali Do­minio. Item, quod omnes homines et mer­catores Sibenici, et aliarum lerrarum Sclauoniae praediclarum, lideles eiusdem Domini Ducis et communis Venelorum, possint ire, stare, redi­rCj libcre, secure, cxpcdite cum suis mercalioni -

Next

/
Thumbnails
Contents