Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)
i>us, rebus el bonis per castrum Tinnini, et pcr alia castra, loca, districtUs et territoria dicti Domini Comitis Nelipty, et eius Nepotis, C. Constantinietsuorum sequacium sine solutioue alicuius datii — nisi secundum quod soluebantur per tempora praeterita ante praesentein guerram. — ltem quod egregius et potens vir D, Paulus, Comcs Oztrouicae, et egregius et potens vir Mladinus, Clissi et Scardonae Comes, qui dicto Doinino Duci et communi Venetorum in guerra ista adliaeseruntse, et egregius et potens vir D. Gregorius, Comes Corbauiae, — sint et esse debent iu dicta pace. —Itein, quum damna, data Sibenicensibus per D. Dominum Neliptium, et nepotem suuin C. Constantinum, et gentes suas taxata fuerint, pei egregium et nobilem viriim D. Martinum Cornario, Comitem Sibenici, in libris quindecim millibus paruorum, —> de dictis damnis taxfitis praedictis libris XV. millibus teneatur dictus D. C. Neliptius soluere solum XIII. mille in auro. Pro quarum MM. librarum et aliorum damnorum post pacem praedictam remissione tenentur dictus D. Neliptius C. castrum dicti sui nepotis C. Constantini in totum vsque fundum hinc vsque ad kalendas mensis Martynuper venturi, facere ruinare.—• (Sequitur confirmatio per iuramentum.) Actum in loco vocato Slap. in flnmine Kercha in districtu Scardonae, praesentibus Tv. in Christo Patre 1). fratre Nicolao. — Episcopo Tinnien. — Dominis Budislao, quondain Comite, Vgrinich de Berberio, etc. Nos Andreas Dandulo, D. gr. Venetiarum etc. Dux notum facimus etc. — Datum in nostro Ducali palatio die nona mensis Se|>tembris intrante Indictione XII. Apud Luc. LIV cap. XIV. p. 311 jeijq.