Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

siluanis, quasdam commoliones fccisset, et censum consuetum , ac iura regalia soluere denegasset. Copioso igitur moto exercitu, idem Rex cum suis Baronibus, militibus , nobilibus et regnicolis, ad conterendam ipsorum .proteruiam personaliter ac­cessit, et eis refrenatis, ac ad obedientiam redu­clis, laudabiliter triumpliando remeauit. — Quum autem esset in partibus memoratis , quidam Prin­ceps, seu Baro potentissimus, Alexander, \\ ai­uoda Transalpinus , ditioni eius subiectus, qui tempore quondam Caroli regis, patris sui , a via fidelitatis diuertendo, rebellauerat, et per multa tempora in rebellione permanserat, audita pieta­tis, ac etiam potestatis eiusdem Ludouici regis fa­ma, ad ipsum sponte personjjliter veniens, circa confinia ipsarum partiuin ad pedes regiae Maiesta­tis humotenus est prostratus, et ad obedientiam ac fidelitalem debitam reductus , et integratus, solemnia munera, xenia et clenodia praestando, et suum dominum , ac sanctam coronam recogno­scendo, cum gaudio et laetilia ad propria remea­uit; et ab illo tempore fldelitatem conseruauit. Cliron. Tliuroczii P. III. cap. II - 111. XXXIX. An. Ch. 1343. Idem Ludouicus res fratris sui Andreae, loannae Siciliae Principi desponsi , turbatas curat. Licet ilobertus, SiciliaeRex, antequam mo­rerelur, matrimonium inter Andream , et lohan­nam consummandum curauit; nimium tamen a­mori neptis indulgens octuagenarius senex , ean­dem , quamuis duobus annis Andrea iuniorem , reginam declarauit, in eiusque nomen Proceres iurare fecit; Andreae vero curatores testainento

Next

/
Thumbnails
Contents