Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 1. (Budae, 1833.)

dedit, quibus regimen quoque regni eommenda­uit, quoadAndreas ad aetalem viginti duorum an­norum (quod anno MCCCXLIX. futurum erat) perueniret ; quo tempore tandem coronandum permisit. Qua de causa Andream ab v\ore con­temtui habitum, Mathaeus Villanus memorat. Sed, quum ex suprascriptis conuentionibus inter reges Carolum et Iiobertum, huiusque deinde testamen­to consa-nguinei, Tarenti et Djrrachy Principes , quamuis vno gradu proximiores, a spe successio­nis in regnum se exclusos cernerent; omnem la­pidem mouerunt, vt conuenta turbarent. Nam sta­tim atque liobertus mortuus est, Carolus Dux Dyr­rachy, fauore Cardinalis Talayrandi, auunculi sui, dispensatione Pontificia subrepta, Mariam, regi­nae sororem y Stephano, Andreae fratri destina­tam, adhibita festinatione, alieno a celebrandis nuptiarum solemniis tempore quadragesimali', de­sponsauit. Quod quidem rex Hungariae , Ludoui­cus, quam aegre tulerit, nemini dubium esse de­bet, Elisabetham enitn Matrem in Italium statim ablegauit." Anno MCCCXLIII. Lucius rer. Dalm. L. IV. cap. XVf. XL. A. Ch. 1343. Idem Ijiidouicus collectam pro stiper.diariis suis debitam , ciuibus de Koszegh ad muniendam vr­bem per liegem Carolum conuerti indultam , relaxat. ]Nos Lodouicus, Dei gracia , rex Hungarie, memorie commendantes significamus, quibus ex­pedit vniuersis: Quod discretus vir Ypolitus, Ple­banus de Kewszegk, Nicoiaus Iudex, Nicolaus He­stul, Johannes et Hulricus Ciues et hospites eius­dem ciuitatis nostre dc Kewszegk , suis et tocius

Next

/
Thumbnails
Contents