Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
t;o signentur; quos tamdiu percijaiaf, quarntliu persti • terit in docendo. Pubiicata III. Idus Julii. Indidem. Iniqui, uut peregrini in rrbus actis proin sunt, qui Vi"banuin V. PP. carpunt ideo, quod in Acadeinia aLudonico R. H. lundata, iuris canonici doctrinam e^emerit: de bac eniin tradcnda per scbolas inetropolitanas fuit affatim prouisum. XXXVI. Matthaeus Chdl Palatinus opera legati Apostolici Uegi Carolo reconciliatur. A. 1308. In nomine Domini Amen. Anno eiusdem millesimo trecentesimo octauo, Indictione VI. IV Idus nouembris, Pontificatus vero domini Clementis PP. V. anno tertio. Reuerendus in Cbristo Pater et dominus Gentilis tituli S. Martini in montibus Presbiter Cardinalis in regno Vngariae, aliisque partibus illi conterminis, Apostolicae Sedis Legatus, innumerosa discrimina, quibus regnum multae olim iucunditatis fertilitate refertum, multaque solitum clarescere deuotione, hostis antiquus pacis aemulus, ac zizaniae seminator, generali turbatione, conquassat, particularia quoque dissidia, quae in regno ipso iam intulit inveterata dissensio, pio, et paterno affectu meditans, jDro Magnifici Principis Domini Karoli, Vngrariae Regis illustris, dicti regni et Nobilium, Incolarum eius statu tranquilloet prospero, cogitationes pacis assidue meditatur. Consideratis igitur inter praefatum dominum Regem, aliosque ipsius regni nobiles ex parte vna, ac nobilem virum, Matthaeum Palatinum de genere Chak, ex altera graui, vt dicebatur, dissensionis exorta materia, voluit praefatus dominus legatus eundem Matthaeum, qui dicebatur ipsius regni dissensionibus et