Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

scaudalis causam dare, habere praeseutem. Et quo­niam ipsi Matthaeo, vt asserebat, Budam, vbi prae­fatus Dominus Legatus cum sua morabatur curia, tutus non patebat accessus, ipse Legatus sui status praeeminentiam etdignitatem offerri non attendens, quin imo desiderio intimo, quae sunt pacis et con­cordiae, perficere concupiscens, humiliauit se­met ipsum, et ad infra scriptum locum, vbi dictus Matthaeus tute accedere poterat, cum eodem locu­turus accessit ad labores, viarumque ineptias ac pe­ricula non euitans. In praesentia itaque mei Notarii etc. subscriptorum ad hoc specialiter vocatorum et rogatorum, eodem Matthaeo coram ipso Domino Legato praesentialiter constitulo, petiit ab eo idem Dominus Legatus , si vellet bonum et pacificum sta­tum eorumdem Regis et regni adslare, et parere superhis eiusdem ordinationibus etmandatis? Quod­que super eius responsionibus ad pelita huiusmodi fieret publicum lnstrumenlum. Qui primo videba­tur haesitans; dixit se velle habere consilium super respousionibus faciendis; stalimque secedensin par­tem, habitaque cum suis consiliariis et sociis ibidem praesentibus deliberatione matura, sponte, volunta­rie, ac libere respondit, se velle, st.are , facere su­per praedictis plenarie dieti domini ordinationibus etmandatis; promittens imprimis Sanctissimi domi­ni Clementis (V.) praedicti, diuina prouidentia sum­mi Pontificis, ac ipsius domini legati obedire man­dantis et ordinationi, quam ipse dominus Legatus super statu eorumdem domini Caroli Regis et regni faciet, totaliter se submisil, repromittens illam in­uiolabditer conseruare. Item recognouit praefatum dominum Carolum verum Regem ac regni succes­sorem Vngar. ac suum Dominum naturalem; quod-

Next

/
Thumbnails
Contents