Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

consiiluta, sedulo vigilantes, intuitu illoium pro­fectibus intendamus, vt in eis videlicet diuini cultus decor excrescat, religio \igeat et refloreat, honesta­tis pulchritudo. Sane peruenientes nuper, Duce Deo Spalatum, vbi consliluimus, per aliquos dies moram intendentes, ad ciuitatem Jadrensem proxi­mo proficisci. De statu igitur monasterior. monacho­rum ciuilatis et dioecesis Spaletinae, aliarumque ci­uitatum et dioecesium de Spaleto vsque Jadriam, consistentium , habere notitiam cupientes, vt siqua in eis reformatione ii.digent, salubriter, auctore Do­mino per nostrum ministerium reformentur, discre­tioni tuae, de qua plenam in Domino fiduciam ob­tinemus, praesentium tenore, qua fungimur aucto­ritate, committimus et mandamus, quatenus ad ipsa monasteria, eorumque singula, de quibus et quando expedire videritis, te personaliter conferens, per iuramentum et excommunicationis poenam, compel­las personas ipsorum super capitulis, quae tibi in quadam cedula, sub sigillo nostro tradidiinus, et super iis etiam, quae sciunt et credunt reformanda esse in diclis monasteriis tam rn capite, quam in membrjs, plenam ac meram dicere veritatem. Eo­rumque dicta facias redigi sollicite in scripturam; vt tam ex illis, quam ex tua relatione fideli super praedictis informationem plenariam habeamus. Da­tum Spaleli III. Idus Julii. A. Domini MCCCVIII. Pontificaius domini Clementis Papae Y. Anno III." lndideni. XXXI. Segriiam pertingit. A. 1308. Frater Gentilis, etc. Yenerabili in Christo Pa­tri, domino Joanni Episcopo Nonensi, 6alutem in

Next

/
Thumbnails
Contents