Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
domino. Sua nobis dilecli lilii, Minister ProuinciaJis Ordinis Fratrum Minorum, et inquisitor haereticae prauitatis in prouincia Sclauoniae et Guardianus et, Fratres eiusdem ordinis, Jadrenses, graui conquestione monstrarunt, et ad nos veridica iam relatione, non sine mentis turbatione, peruenit, quod Marinus et Simon, Presbitery, Chrysogonus diaco^ nus, et Paulus subdiaconus, Jadrenses , perditionis filii, associatis sibi quibusdam aliis iniquitatis alumnis , Dei et hominum timore postposito , ac reuerentia vilipensa, in inquisitorem et quosdam alios ex fratribus supradictis, insultum cum armis et lapidibus nefarium facientes, non sine manuum iniectione, tcmeritale violenta, ausit sacrilego, quosdam ex tribus fratribus verberarunt, quosdam vero non sine multa sanguinis effusione, percusserunt ad mortem. Quia vero propter exempli perniciem prorogandi ad posteros , talia non sunt conniuentibus oculis toleranda; Paternitati vestrae, qua fungimur auctoritate , sub excommunicationis poena , quam lpso facto vos incurrere volumus , si hoc mandatum neglexeritis,adimplere effrcaciter districte praecipimus, quatenus dictos sacrilegos per vos vel alium, seu alios in ecclesiis vestrae ciuitatis et dioecesis et in locis, vbi expedire videritis, tandem excommunicatos publice nuncietis, et faciatis ab omnibus aliis arctius euitari, donec passis iniuriam satisfecerint congruenier, et cum vestrarum testimonio literarum ad sedem apostolicam, vel ad praesentiam nostram personaliter venerintabsoluendi, et nihilominus ipsos per te vel alium, seu alios ex parte nostra peremptorie citare curetis, vtintra quindecim dierum spatium post citationem eiusmodi personaliter nostro se conspectui repraesentent, facturi et recepturi, su-