Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

clesia, nobis humiliter supplicauit, vt cum eo super defectu natalium, quem patitur, de soluto genitus , et soluta, huiusmodi non obstante defectu, possit ad omnes ordines promoueri; et ecclesiasticum bene­ficium obtinere; etiam si curam habeat animarum; dispensare misericorditer dignaremur. Ad vos igi­tur remittentes eumdem Paternitati vestrae, qua fun­gimur auctoritate, tenore praesentium committimus, quatenus consideratis diligenter circumstantiis vni­uersis, quae circa idoneitatem personae fuerint at­tendendae , sipaternae non est imitator incontinen­tiae, sed bonae conuersationis et vitae, super qui— bus tuam conscientiam oneramus, aliaque sibi me­rita suffragantur, ad dispensationis gratiam obti­nendam, secum super praemissis, auctoritate nostra dispensetis, prout secundum Deum animae suaesa­luti videritis expedire: Ita tamen, quod idem Cle­ricus, sic ubi cogeret onus beneficii, quod eum post dispensationem huiusmodi obtinere contigerit, ad ordines faciat se statutis temporibus promoueri, et personaliter resideat in eodem; alioquin huiusmodi gratia, quoad beneficium ipsum nullius penitus sit momenti. Datum Spalati anno MCCCVHI." ECodice Vaticano nro 4013. Liborins EpiscopusTraguriensis, tenore praeraissae dispensationis fuit eidem dispensationem elargitus. XXX. Idem Jadram proficiscitur. A. 1308. Frater Gentilis dilecto viro magistro Canonico Cumano salutem in Domino- Inter sollicitudines alias, nobis ab apostolica sede commissas, illa prae­cipue insidet cordi nostro, vt circa singulas eccle­sias et monasteria, intra legationis nostrae terminfts*,. t

Next

/
Thumbnails
Contents