Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
XXVIII. Urosiu» Seruiae Rex, monasteria Fasquiczense, ac Gradistense in Maritima dotat, ac sanctione peculiari munit. A. 1307. Praedilectae, Sacrosanctae, Purae, et sanctissiraae Virgini nostrae Mariae, seinper Virgini, Mariae in laudem et gloriam eius nunc et semper. Ego peccator, humilis seruus tuus, Immaculafa Yirgo, quibus laudibus nomen tuum efferam, Virgo immaculata, Genitrix Maria, ab Angelo salutata, quamipsi nostris labiis colimus, et imploramus? Seruus tuus peccator inuocat nomen tuum, et hoc tibi praeconium laetissimum tribuit, quia Doininus tecum, atque orbis vniuersus tibi se subiicere, teque venerari cupit, Per te siquidem terra cum coelo reconciliata fuit, et genus humanum antiquis exsecrationibus exemptum, quibus Adam confixus fuerat. Ortus tuus consolationem attulit Adamo, Evae, et omnibus sauctis Patriarchis. Tu laus Angelorum, complementum Prophetarum, gloria Apostolorum , corona Martyrum, Jaetitia Regum. Ego seruus tuus Stephanus Uroscius, Rex Seruiae et maritimae, gratia eius, qui absque semine conceptus fuit, suoque immaculato conceptu nos ab ardoribus sempiternis liberauit, Jesus Christus Dominus noster, ad pedes tuos me abiicio, et veniam peccatorum ineorum sJppliciter oro, atque expostulo, vt me peccatorem, seruum tuuni, cum omnibus seruis Rrgis Stephani Uroscii tui defendas ab omnibus hostdjus regni mei, quod mihi cum Filio tuo donare voluisti. Ego igitur do atque concedo Monasterio Pasquizzae, itemqt e Monasterio Gradistac siue Dul)Ovizzae has vil)as, quibus in locis dominabatur mater et