Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Domina mea Regina Helena; el quidquid illa dona­uit tum Ecclesiis tum monasteriis ad cultum diui­num, atque ad victum, et vestitum Monacliorum, id omne firmum ac perpetuum esse volo, ac libe­rum ab omni molestia, ab omnique onere et serui­tute prorsus iminune; nemo autem seu Princeps. seu priuatus in has possessiones Deo et Dei famulis traditas, inuadere , aut ex lllis quidpiam detralieru audeat. Quisquis vero a summo rerum omnium ar­bitro administrationem huius regni aceeperil, ca­ueat, ne hoc mandatum nostrum violet, quin imo pro tradita sibi a Deo potestate, illud magis magis­que confirmet, illudque ab omnibus seruari iubeat. Siquis secus fecerit, eum Deus iratus ^xterminet, atque ad nihillum redigat, et particeps sit suppli­ciorum Judae venditoris Christi, et cum illis con­demnetur, qui contra Dei filium clamabant: San­guis eius super nos et super filios nostros; exsecre­tur eum summus Deus , et brachio suo valido, im­mortalique conterat Jesus Christus cum irnmaculata ­Virgine Matre sua, et cum omnibus sanctis. illi­que sit aduersaria in extremo et terribili iudicio Mater Dei, cum Dominus venerit iudicaturus viuos etmortuos, et per me Stephanum Uroscium diris omnibus devouetur, quicunque molestiam his san­ctis monasteriis exhibuerit, eorumque agris, uineis, ce­terisque fundis frugiferis : quos eisdem donaui, da­mnum intulerit, et qui Abbati etmonaehis lilem in­tenderit mille yperperiis mulctetur. IJoc ego pri­uilegium feci, cum Catharum cum omni mea curia venissem , illudque approbauit et laudauit Marinus Archiepi^copus Antibarensis primum aulaeregiae lo­cum tenens, idemque regius Cancellarius; itemque eonfirmnnml Miroslauus Scodren. ? Episcopus Zen­4 *

Next

/
Thumbnails
Contents