Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ni, quod sciam, concessum est Historicorum; Dan~ kovszkio omnium minime. 58. Doct. Christianus Engel, dum Magyaros e gubernio Archangeli, nullis fultus Scriptorum testimoniis deducit, ($. 8.) antiquas canit naenias; ob creberrimos in Historia Hungariae errores, alioquin non paginis, sed Tomis refellendus; morari post iam dicta nos haud potest. §. 59. Celeberrimus etiam Feszlerussententiam, qun primores nostros, nullo nixus Testium praesidio, Mongoles fecit; quum Historiam Mongolum orientalium, suorumque Dynastarum, ex idiomate Mongolum per Is. Ios. Schmidt in Germanicum versum, liberalitateque Caesarea Russorum Imperantis Petropoli editum legerit, abnuet; pro suo que in veritatem studio, dum vixerit, reuocabit. Erant s. I. Mongoles cumMagyaris vicini, non iidem. §. 60. Mirum videbitur nonnullis, me Magyarorum cognationem non Agarenis quoque attribuisse , quorum nomine Exteri, Annales praecipue Sangallenses, ipsos notare solebant; quin ipse adeo Onkelos, in paraphrasi Chaldaica Psalm. 82. v. 7. ,,Moab et Agareni etc. pro Agareni diserte substituit: Hungari. Neutiquam tamen mirandum : cum pro ea attestanda sufficientes mihi neutiquam suppetant rationes. Agareni profecto iidem erant, qui Saraceni: promiscue enim sumuntur Antiquis: „ Imperator Heraclius Augustus, inquit Haytho ( in Historia Orient. edit. Helmestadii M. D. LXXXV. p. 11 —12.) Romanum administrans imperium, misit subsidium magnum Graecis, vt Ciuitatem Antiochiae, tuerentur a perfidis Saracenis; et dum gentes Imperatoris Heraclii ad quarndam planiciem peruenissent, quam Possene nominant, Sarraceni ex opposito venientes , cum