Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
eis bellura crudelissimum ineunt; magna fuit qui-» dem altercatio inter eos, sed obtinuerunt finaliter Agareni." Saracenorum vero Genesis et Magyarorum toto , vt dicunt, coelo differt: illam Scholiasta Haythonis sic exponit : „Certum est, Saracenos Ismaelis, qui Abrahamo Patriarcha et Agare Ancilla natus fuit, progeniem esse. Quare de Agare principio Agareni dicti fuere. Patet idex Ps. 85. Lib. I. Paralipom. C. V. e Barucho Vate Cap. 5. Romanae tamen Historiae et Agarenos et Saracenos agnoscunt. Quae res coniectandi nonnullis occasionem praebuit, vt gentis ambitione nomen posterius pro priore irrepsisse, existimauerint. Sic enim Isidorus L. IX. Etym.: „Saraceni quasi a Sara; et Agareni ab Agar." Et iterum: „Ipsi sunt et Ismaelitae, vt liber Genesis docet; ipsi Cedareni, a Cedar , filio Ismaelis; ipsi Agareni ab Agar, qui, vt diximus, peruerso nomine Saraceni vocantur: quia ex Sara se genitos gloriantur." Hactenus Isidorus. JNec fors altera coniectura improbanda, si cui a Sarra dictos Sarracenos placeat. Extat enim ea vox apud Leonem Afrum L. I. qui Arabum lingua desertum significare ait; vt Sarracenos intelligas solitudinis incolas: nam tales quidem gentis sedes (primaeuas) fuisse constat. Quamuis credibile sit, opinionem de origine suorum a Sara etiam Mahometem, quo lioc pacto maiorem dogmati suo fidem facere conaretur , conformasse" Appendix ad eund. Hajtonem I. c. Eadem stetit etiam Bergeroni in Historia Saracenorum sententia: „Les Sarasins ont pris leur nom ou de Sara, femme d' Abraham, ou plutot du mot Arabe Essarac, ou Elsarac; c' est a dire: Voleurs, et bandoliers, qui etoit alors leur metier: Car ils courroient sanscesse sur Ies Marches circom