Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

Belae Regis fuerat institutum, subiacentes: „Latli­slaus, D. gr. Rex Hungariae ad vniuersoruni notitiam volumus peruenire: quod nos Do­minos de Comanis et Nobiles Comanorum, ac to­tam gentem eorumdem , in regno nostro existen­tern, solenni et publica congregatione in regno nostro facta, et diligenti deliberatione cum Baro­nibus et Nobilibus regni nostri habita descendere fecimus modo ac locis infrascriptis. — Quia copio­sa multitudo Comanorum copiosum terrae spatium cupiebat, statuimus, vt hi, qui cum generatione sua inter Danubium et Tibiscum, aut iuxta flumina Cris, vel inter flumina Moruz et Kriz , aut ex vtra­que parte fluminis eiusdem, vel inter flumina The­mus et Moruz, aut circa eadem descenderant, et non alias , sed super eisdem fluminibus, seu locis, siue terris, quibus primitus quamlibet generationem cum suis tabernaculis Dominus Bela Rex, auus noster, illustrissimus R. Hung. inclitae recordationis, descendere fecerat, ibi et nuncdescendant etresideant modo praemisso (in villis , more Christianorum, in aedificiis et domibus solo fixis) tanquam Nobi­1 e s regni nostri. — Hi et Comani aequali praero­gatiua gratulentur. Praecise expressimus, quod Do­mini et Nobiles Comanorum vniuersi, et singuli ad nostrum exercitum , ad quem nos personaliter accesserimus, venire teneantur, siculi ceteri Nobi­les regales seruientes ; et si qui ex iisdem negligentes exstiterint, eandem vltionem, idemque iudiciumpa­tientur, quam vel quod incurrent alii Nobiles re­gni nostri, qui non veniendo exstiterint negligentes. Nec hoc praetermittimus, quod iidem Domini de Comanis et nobiles et vniuersitas Comanorum iudi-

Next

/
Thumbnails
Contents