Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

cio Palalini regni nostri, qui fuerit ])ro teinpore constitutus, subiacebunt, sicut tempore Belae re­gis, aui nostri fuerat institutum; qui quoslibet cum incolis regni nostri in omnibus articulis iudi­cabit, assidente ei iudice, seu principe, qui in ge­neratione qualibet fuerit institutus; prout a tempo­re aui nostri extiterat obseruatum." Vid. Tomo V. Vol. II. p. 512. sqq. *) *) Exiguo tempore manserint Chuni post caedem rcgis sui Kutheni iudicio Palatini suhiecti; nam Stephanus rex iunior, postquam ipsi cum Patre suo Uela non conuenit, Iudicatum Cumanorum constanter si­bi vindicauit, testantibus nostris Diplomatibus. Ipso vero regnum ex toto adepto, Moyses Palatinus oc­currit mihi primus , qui vna Iudex fuit C u m a n o­rum. Mox res ipsorum ita efloruerunt, vt e gente sua habuerint Hungai iae Palatinum et ludicem suum, Mok , alias Mokianum dictum. "Vid. Diplomata. Cuma­nos Comitiis iam 1298. interfuisse legimus. 40. Chuni superstitioni, moribusque genti­libus pertinaciter addicti, postquam facta secessio­ne, fugam in sedes pristinas moliti ad Ilvaszeg gra­ui clade caesi sunt, magnam quidem sui immunitio­nem passi sunt; quam tamen Ludouici primi B.H. virtutis ac laudis bellicae fama denuo exciti sarse­runt. Erantque hi prius Thomae Vajuodae Tran­siluani potestati subdili; ast subin eiusdem regis benignitate, postquam incitante ipso, auitae super­stitioni, sacra Christiana amplexi, nuncium misis­sent, suis in Hungaria cognatis adunati, horum iuribus et priuilegiis donati, atque Palatino Regni ex aequo subiecti fuerant. V. Diploma anni 1545. Erat ergo hic Chunorum in Hungaria descensus tertius et vltimus. Subsequis iam lemporibus Cu-

Next

/
Thumbnails
Contents