Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

tlioriis, aliorumque ducatu vastatis Russorum ac Polonorum terris, per ipsorum ditiones aditum in Hungariam quaerebant. Quamquam dupplici prae­Jio victores, postrema tamen dimicatione victisunt. Rex ipsorum Cuthenus venia et libertatis seruandae fide obtenta, in Hungariam veniens se, ac quadra­ginta suorum millia Regi Belae IV. subdidit, etad Tibiscum, alibique terras, alendae tantae copiae sufFecturas obtinuit (Rogerius de Destructione Flun­gariae Capite II.) Pacto hoc idem Bela Rex ius in­ter auitos Coronae suae titulos Cumaniae quo­que axioma inserendi aquisiuit. *) *) His ex partihus fuisse, Chunos sub Bela IV. R. H. in­gressos, docent etiam nostrae litterae : ,,Comania ah occidente autem hahet Hungariam. — Et est Comania terra maxima, et longa; cuius populos, scilicet Co­manos, Tartari occiderunt; quidam tamen a facie eo­rum fugerunt; et quidam in eorum seruitutem reda­cti sunt. Plurimi autem ex eis, qui fugerunt, ad ipsos redierunt." AsccIIinus Cap. 23. pag, 435. Tom. IV. Vol. I. §. 59. Chuni hi, qui post dirissimam cladem quam vnquam perpessa est Hungaria, supererant, sub regibusBelalV.StephanoV. et Ladislao Chuno in bellis singulis ex aequo socii, libertatibus ac praero­gatiuis diu pro arbitrio Principum, virtutisque suae merito concessis fruebantur ; postquam studio Fir­mani Episcopi, Sedis Apostolicae Legati potissimum, depositis superstitionibus , moribusue auitis, in baptismum suscipiendum , sedesque fixas tenendas consenserunt; pristinis sedibus restituti Nobili­busque Hungariae in iuribus et obligationibus sunt coaequati; iudicio Palatini regni, sicut tempore

Next

/
Thumbnails
Contents