Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

vocitat. Apud Ammianum etiam Marcellinuin Libro 31. cap. 8. Chunos pro Hunnis legas, ]icet ei sae­pius dicantur et Hunni. Ita etiam C h u n i pro Hunnis occurrunt apud Sjdonium Apollinarem Carmine VU. v. 241. et 524. Item apud Theophylactum Simocat­tam Lib. VII. et Nicephorum Calistum Libro XVII. Cap. 30. vt plura mittam. 52. Ast tamen Chunorum in Europa domi­nium haud fuit diuturnum : filii eius, anno Ch. 454. mortui, suomet partim ambitu, partim Yasallorum seditione regnum fere totum amiserunt. V. Iorda­nem de rebus geticisC. 50. et alios. Reliquiae ipso­rura, sub Irnacho, nostris Chaba, in Scythia mi­nori recepti, item Acathiri, quos sibi Ellakus, fi­lius natu maximus, viuo adhuc Patre subiecit, ac Vturguri et Cotrigori ad Tanaim et Boristhenem sedes nacli, societatem belli venalem aliis et aliis gentibus praebentes (V. Marcellini L. XXXI. 2. 3. etc.) libertatem suam tuiti diu sunt; tandem muluis caedibus, Iustiniani Imperatoris dolo, attriti , a Saracenis quoque, Persiae imperio potitis, cladibus affecti eodem cum Magjaris tempore ( vid. 18. ) e vicinia illorum in regiones occidentales pars se­met diffudit. (V. Agathiam pag. 119.edit Ven. 154. edit. Paris. Procopium de bello Gothico Lib. IV, Cap. XIX. et alios.) Reliqui in seruitutem redacti, Dominorum suorum appellationem conseeuti. A­gathias 1. c. Cap. V. p. 119. edit. Venetae. *) *) Qui Regno Attilano in Europa Gepidis exactis, sancito cum Longobardis foedere, potiti sunt Hunni-Auares non erant, sed horum serui fugitiui, gentium collu­uie ancti, ideo P s e u d o - Auares : „Turci Orientales, tempestate hac legatos cum muneribus ad lustinum, 4

Next

/
Thumbnails
Contents