Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
lustiniani successorem, annoregiminis II. miserunt, ne Abares (seruos suos)reciperet, obsecrantes. Ille muneralibenter accipit, omnique adeo beneuolentiae, atque bumanitatis genere complexus, domum remisit. Cumque Abari mox acccssissent, qui Pannoniam habitare, paceque frui Romanorum precabantur , ob datam Turcis fidem, pactasque conditiones, repulsam tulerunt." Theophylactus Bizant. in Excerptis 1. c. p. 157. edit. Ven. Causa bac Abari a Chronicis nostris ignorantur. 55. Qui Saracenorum iugum efugerant, a portis Cumanis Cumani dicti, subin a Chiouiae Dominis A. Ch. DCCCLXIY. Constantinopolim secundo Boristhene mouentibus in armorum societatem sunt acciti; testante Codice Macariano (apud Schlotzer Consp. Annal. Russicorum pag. 87. ) Pars vero ad Chiouiam Magyaris se vniuerunt: „ Duces Cumanorum, scilicet £d, Edumen, Etu, Bunger, pater Borsu, Ousad, pater Yrsuuru, Boyta, a quo genus Brusca descendit, Retel, pater Oluptulma; cum vidissent pietatem Almi Ducis, quam fecit circa Ruthenos, pedibus eius prouoluti, se sua sponle Duci Almo subiugauerunt dicentes: ex hodierna die nobis te Dominum et Praeceptorem vsque ad vltimam generationem eligimus; et quo te fortuna duxerit, illuc te sequemur" Belae Regis Notarius Cap. X. *) Cumaniae huius sic meminere litterae nostrae: „E Gazariae (Cliazariae) prouincia exeuntes habuimus mare (nigrum) ad meridiem , et vastam solitudinem ad aquilonem, quae durat per viginti dies alicubi in latitudine, in qua nulla est silua , nullus mons, nullus lapis ; herba optima. Jn liac soleJjant pascere C om a n i, qui dicuntur Capcliat; a Teutonis vere dicuntur V a 1 a n i. Et durat ista terra in Jongitudiue a Danubio