Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
29. Hi per Asiam antiquissimis non absisimiliter inclaruerunt temporibus: teste Constantino Manasse (in Compendio Chronico p. 12. edit. Paris) „Aegypti Rex Sesostris — coacto de tota natione sua exercitu — assumtisque belli sociis ex Vnnorum gente, quam muneribus sibi totam adiunxerat , terram vniuersam, Asiam maxime percurrit , et omnes, vt tributa sibi penderent, vi coegit — Vnnos, siue Scythas, Parthos appellauit." — Temporibus iam ante Christum natumChunos hos Russiam obsedisse, Danorum tradilio prodit: ,, Russia autem vocatur a Danis Ostrogard , eo quod in oriente posita omnibus abundet bonis. Haec etiam Chunigard dicitur, eo tquod ibi sedes Hunnorum primo fuerit" (Helmoldi Chronica Sclauorum etc. Lubecae 1659. in 4. p. X. ) Probat etiam internecinum illud bellum Hunnorum cum Frothone, quod, etiamsi in adiunctis fidem excedat, in substantia tamen inficiari non ausimus: „Eo bello, inquit Saxo Grammaticus (Historiae Danicae L. V. p. 78 — 81.) septuaginta et septem reges, qui aut ex Hunnis erant , aut inter Hunnos militauerant, submiserunt se regi Frothoni." Cf. etiam Erp. Lindenbroghium Scriptorum reruui Germanicarum Septemtri. Veter. Ilamburgi 1706. p. 264. Tertio ac quarto adhuc seculo tria potentissima Hunnorum regna commemorantur: vnumGarderike; alterum inter Iutlandiam et Finnlandiam ; tertium in Hunesgau, in Groningia. Cf. etiam II. Suhm. Tronhiemske Samlinger IV. St. p. 291. 294. Chron. Gotlnvicense. Die Allgemeine Welthistorie XXXII. Th. p. 40. etc. 50. Hunnos etiam Orientales alias et alias emisisse colonias, vix locus dubio: Mirchondus