Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)

aestatis vel autumni tempore papiliones inhabitant. Ad curiam Kegis Sui, singulis ex primoribus sel­lam secum portantibus, conueniunt, ac de suae reip. statu pertractare, et discutere non negligunt, lryemis algore, in domiciliis, quae habent, idipsum facientes. At omnessic Principisuoob­sequuntur, vt vnus quisque, ne dicam, manifestis illum contradictionibus ex­asperare, sed et occultis susurris lace­r a r e , n e f a s arbitretur. Hinc est, vt, cum praedictum regnum per LXX. vel amplius diuisum sit Comitatus, de omni iustilia ad Fiscum regium duae lucri partes cedant , tertia lantumComiti re­maneat; nullusque in tam specioso ambitu, Rege excepto, monetam vel telonium habere audeat. Quod si aliquis exComitum ordineRe­gem vel in modico o ff e n d e r i t, v e 1 e t i a m de hoc quandocunque non iuste dilfa­matus fuerit; quilibet infimae condi­tionis lixa, a Curia missus eum, licet satellitibus suis stipatum solus co m­prehendit, in vinculis ponit, ad diuersa tor­mentorum genera trahit (Cf. Decr. II. S. Stephani C. 51.) Nulla sententia a Principe, sicut apud nos mos est, per Pares suos exposcitur; nulla accusato excusandi licentia datur ; sed sola Principis volun­tas apud ornnes pro ratione habeLur. Si quan­do vero exercitum Rex ducere volue­rit, cuncti, sine contradictione, quasi in vnum corpus adunantur. Coloni qui­dera, qui in vicis morantur, nouem deciraum, vel etiara septem octauum, vel infra, si necesse fuerit, cum suppellectili ad bellum necessaria instruunt; ceteris pro cultura terrae domi relictis. Qui vero

Next

/
Thumbnails
Contents