Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
de militum ordine suut, nulla occasione, nisi grauissima, domi remanere audebunt. At in ipsa regis acie liospites, quorum ibi magna copia est, et qui apud eos Principes dicuntur, latus Principis ad muniendum ambiunt. Oinnes pene tetri, tetris in armis procedunt; nisi quod iam a liospitibus , quos nunc soldarios (Soidaten) dicimus, educati, vel ab iisdem etiam geniti, quamdam non innatam, sed quasi extrinsecus aflixam virtutem trahentes. Principes tantum, et hospites, nostros in pugnandi peritia, arinorumque splendore imitantur. Sed de praedictae gentis ritu haec dicta sufliciant. " Lib. I. Cap. XXXI. Floruit circa annum Ch. 1150. §. 25. Liberalitatis, qua gentes aduenas, terrarum, iurium, ac praerogatiuarum suarum compotes faciendo , Maiores nostri deuinxerunt, praeter Decreti I. Proto-Regii cap. VI. Diplomatica quoque habemus documenta. „ Praeterea intrauerunt Hungariam tam tempore Geychae, et Sancti regis Stephani , quam diebus aliorum regum: Bohemi, Poloni, Graeci, Ilispani, Hismaelitae seu Saraceni, Bessi, Armeni, Saxones, Thuringi Misnenses et Rhenenses, Cumani et Latini," inquit Chronicon Thuroczii P. II. CXXII. ,, Cum igitur Codicesquidam contineant, quod istiCapitan. VII.(Hungarorum) Pannoniam introierint, et Hungaria ex ipsis solis condita sit, ac plantata: vnde venit generatio Chak, Akus, Beor, Aba, ac aliorum Nobilium Hungarorum, cum isti non hospites, sed de Scythia descenderint ( Belae Notar. Cap. VII.) Constat itaque non tantum septem Capitaneos Pannoniain conquestrasse, sed etiam alios Nobiles, qui de Scythia descenderint; qui sunt Vgud , Ed,