Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
pes varias diuisionem, cum locis , quae itinerantium Jitterae e seculo XIJI. attigerunt, illustrata videmus, et linguam e vociJms, quas adnotauit, communem agnoscimus. Vide. Des KaiserJ. Russ. Gesandten Nic. von Murawiew Reise durcli Turkemanien nacJi Cliiwa in den Jahren 1818 — 20. UeJjersetzt von Ph. Stahl , in zwey Theilen. Berlin 1824. hei Reimer. 22. Quod vltra est, Maiorum nostrorum (sieut aliarum quoque gentiuin) incunabula nebula tegit. Ad ea videtur alludere Plinius dicens: „V1tra flumen Jaxarte, quod Scjthae Sylin vocant, suntScjtharum populi. Persae illos Sacas in vniuersum appellauerunt a proxima gente; antiqui Aramos." L. VI. cap. IX. A r a m i autem, Homero et Ilesiodo noti, erant populi inter Phaenicen , Taurum , Tigridem, et Palaestinam, Graecis dicti Sj rri: Iosephus Flauius Antiquit. Lib. 1. c. VII. Geneseos XXXI. v. 20. 24. Sed haec; nominis item „Magyar" originem, viderint, quibus vacauerit; *) operae pretium est magis, Maiorum nostrorum indolem, genium , studiaque in Patriam, Principem , ac erga Hospites paucis adumbrare. *) *) In Diplomatilms Stirpis Arpadianae, quae mihi in manus venerunt, protograpJiis, memini me legisse nomen gentile : M o g o r , M o g y e r , M a g y e r , et in Caroli Roherti dc A. 1314. distinctissime: Magyar ; nunquam M a g e r , vel Moger; quibus proin M oger, in MSS. Belae JNotarii illis seriore , conuellitur. 25. Magyarorum auitae libertatis tuendae studia ac media expressit Leo Augustus, cui a sapientia nomen: ,, Consecuti, inquit, scimus rerum Turcicarum scientiam vsu et mediocri experiantia : cum eorum auxilio contra Bulgaros vtere-