Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
mur. — Haec igitur gens virorum copia florens, ingenuaestet libera. Nulla ei magnificentiae, rerumque affluentiae est cura: sed id vnice studet, vt animi fortitudine hostibus suis praestet — Armantur vero frameis, loricis, arcubus, hastis; quare complures eorum dupplicia in praeliis arma gestant; humeris quidem hastas ferunt, arcum vero tenent manibus, et tam hoc, quam illis, pro occurrentis necessitatis ratione vtuntur, et in receptu aduersus persequentem hostem arcubus vtuntur. — Non modo vero ipsi armis tecti sunt, sed equorum etiam, quibus Nobiliores vehuntur, anteriores partes aut ferro, aut duro centunculo, muniunt. Magno studio, atque exercitatione artem ex equis sagittas emittendi condiscunt. —Sed praeliis eminus commissis magis gaudent, deinde struendis insidiis, et circuitibus; cum scilicet protensa vtraque aciei ala hostem circum venire salagunt; tum simulatis recessibus, et repentinis in hostem conuersionibus ; denique dispersis agminibus. Nec Turci, quemadmodum ceterae nationes, primo praelio victae pugnam deserunt; verum donec viribns fracti animos non abiiciant, id vnice student, vt omnibus viis et modis hostes suos iterum aggrediantur" Excerpta Taclicae edit. Kollar n. 3. 6. 10 — 12. 19 — 20. 55. 24. Maiorum nostrorum in Principem suum legitimum fidem celebrauit —a partium studio certe haud suspectus — Otto Frisingensis Episcopus, cuius verba ideo per extensum adfero: „Prouincia Vngariae , eo quod circumquaque siluis et montibus, ac praecipue Apennino clauditur, ex antiquo Pannonia dicta, intus in planicie campi latissima, decursu fluminum et amnium conspicua, nemori-