Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
et hi etiam in hodiernum diem de veteri Turcoruui cognomine Sabartoeasphali nuncupantur" de adm. Imperii C. XXXVIII. De causa cognominis huius, Constantino Porphyrogennetae ignota, diu multumque meditanti , videtur: nomen hoc a loco Zabaortene dicto ipsis adhaesisse; pars enim prima cognominis Sabartoe ad vocem Z a b a o r t e proxime accedit ; pars veroaltera: „asphali u Oraecis lantumdem est: ac muniti, securi; tales vero erant Zabaortenes in Parthia incolae naturae, artisque munimento securi, testibus Iustino et Plinio, qui regionem hanc vberius descripserunt. „Loci (Zabaortenon) ea conditio est, vt neque munitius quidquam esse, neque amoenius possit. Ita enim et praeruptis rupibus vndique cingitur, vt tutela loci nullis defensionibus egeat; et soli circumiacentis tanta est vbertas, vt propriis opibus expleatur. Iam fontium ac syluarum ea est copia, vt et aquarum abundantia irrigetur, et venationum voluptatibus exornetur" narrat Iustinus Epitome Trogi Pompeii Libro XLI. Cap. V. ,, A Caspiis, orientem versus, regio est Zapauortene dicta, et in ea fertilitatis inclytae locus Daricum" scribit Plinius Historiae Natur. Lib. VI. Cap. XVI. Videtur huius meminisse etiam Isidorus Characenus in Parthia natus. E regionis munitae Zabaortenon, aut Zapavortene nomine potuit proin Maiorum nostrorurn cognomen corruptuin Sabartoeasphali ortum duxisse, ac regio Zabaortena sedes quondam fuisse. Eo magis cum Moses Chorenensis partem Parthorum ab Imperio Persarum se subduxisse, ac Lechorum ditiones inuasisse testetur. Lib. III. Cap. XXIL — XXXII. *)