Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi VIII. Vol. 7. (Budae, 1842.)
ris,salulem et apostolicam bnnedictionem. Ecclesiarum fabricis manum porrigere adiutricem, pium apud Deum et meritorium arbitrantes, frequenter Christi fideles ad impendendum ecclesiis ipsis auxilium huiusmodi nostris monemus literis, et hortamur, vt ad id eo fortius animentur, quo magis ex hoc animorum commodum sperauerint adipisci, nonnunquam pro iis temporalibus suffragiis, spiritualia eis munera , remissiones videlicet et indulgentias elargimur. Et quidem conueniens est et dignum, yt fuleles ipsi loca diuino deputata cultui, deuolione congrua venerentur, debitum illis honorem exhibeant, et ad eorum decorem sua etiam impendant, studiose; vt cooperantibus charitatiuis eorum subsidiis, possint decenlius, consummatione structurae, superni Regis laudibus apta reddi. Cum igitur Eeclesia dilectorum filiorum Prioris et Fratrum Ordinis Praedicatorum Ragusin. in honorem B. Dominici opere siuntuoso, vt asseritur, sit incepta, ad cuius consummationem operis sunt lidelium auxilia opportuna, vni uersitatem vestram rogamus, monemus, et hortamur in Domino, in remissionem peccatorum iniungentes, quatenusattendentes prouide, quod inter holocausta virtutum, illud Deo acceptabilius creditur, quod de pinguedine charitatis affertur, de bonis vobis a Deo collatis, eidem priori et Fratribus, vel eorum nunciis pias elemosynas, et grata cliaritatis subsidia erogetis, vt per subuentionem vestram, opus huiutmodi valeat consummari, et vos per haec et alia bona, quae Domino inspirante feceritis, ad aeternae possitis felicitatis gaudia peruenire. Nos enim de omnipotentis Dei misericordia et B. B. Petri et Pauli, Apostolorum eius, auctoritale confisi, omnibus vere poenitentibus, et confessis, qui ad hoc eis manum